Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 50

1 ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; 2 contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. 3 nam ut sociis navalibus adfatim adfatiin instructam classes, ita inopem milite habebant; et sicubi conserta concert navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. 4 quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo multitude sua auxit animum et paucitas illis minuit. 5 extemplo septem naves Punicæ circumventæ; fugam ceteræ ceperunt. mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautæque, in his tres nobiles Carthaginiensium. 6 Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. 7 secundum hanc bane pugnam, nondum gnaris eius qui Messanæ erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. ei fretum fretun intranti rex Hiero classem ornatam 8 armatamque obviam duxit transgressusque ex regia in prætoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, 9 statum deinde insulæ et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; 10 frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis præliturum; grande periculum Lilybæo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore. 11 ob hæc consuli nihil cunctandum visum quin Lilybæum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybæum fusasque et captas hostium naves accepere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑