Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 50

1 iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinæ conveniant indicit: esse, quæ agere de rebus communibus velit. 2 conveniunt frequentes prima luce; ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante, quam sol occideret, venit. multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant. 3 Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romæ cognomen — iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen eum appellabant — ; an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? principibus longe ab domo excitis ipsum, 4 qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam, ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos? 5 quod si sui bene crediderint cives aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenæ, debere; 6 sin suos eius pæniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit, observet. 7 hæc atque alia eodem pertinentia seditiosus facinerosusque facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. 8 is finis orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum. qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse et, quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quæ constituisset. 9 ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑