Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 5

1 iam et tribuni plebis civitate ædificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur. 2 ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguæ. 3 criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse, quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas; 4 nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi, antequam omnia præcipiant, divisus sit, locum ibi plebi fore. haud magno opere plebem moverunt 5 et infrequentem in foro propter ædificandi curam et eandem exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum vires non tssent. essent. In in civitate plena religionum, 6 tune tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus. 7 hie hic demum tribunorum militum consulari potestate comitia habuit; L. Papirium, C. Cn. Cornelium, C. Cn. Sergium, L. Æmilium iterum, L. Menenium, L. Valerium Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum occepere. 8 eo anno ædis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis. tribus quattuor ex novis civibus additæ: Steliatina, Tromentina, Sabatina, Amiensis; Arniensis; eæque viginti quinque tribuum numerum explevere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑