Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 5

1 cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne ila illa quidem, oro vos, movent? 2 operibus ingentibus sæpta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello; 3 si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex alieno prædandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. 4 quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est? 5 vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo, sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere; 6 quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane hæc censetis, ut ad æstatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? 7 quanto est minus operæ opera tueri facta et instare ac perseverare defungique cura brevi? brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. 8 loquor de operæ et de temporis iactura; quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos hæc tam crebra Etruriæ concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc res se habet, 9 irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. quis est, qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, 10 cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruniæ Etruriæ animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit? 11 videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens fnium finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. hæc sunt, 12 tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis ægro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia præsentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑