Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 5

1 dum hæc aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa. is quoque præsenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. 2 L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petiit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. 3 permisso ‘utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse? 4 ’ cum creditæ sanctitati adsentirentur omnes, ‘cur igitur’ inquit ‘polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit? et, cum omnis præfatio sacrorum eos, quibus non sint puræ manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis? 5 ’ nobilis fama erat apud omnes Græciæ civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata cædes. 6 itaque, præterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat — regem ipsi appellant —, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui cædis Euandrum Cretensem; 7 esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; 8 si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam, si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. 9 Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. 10 reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenæ reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit. 11 qua perpetrata temere cæde subiit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quæ Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracæ Euandrum occisum, ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata. 12 huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑