Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 43, cap. 5

1 eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellæ ad senatum delatæ sunt, et legati regis Gallorum Cincibili venerunt. 2 frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse. 3 sub idem tempus Carnorum Histrorumque et iapydum lapydum legati venerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstrarent; 4 pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; cædes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. et 5 regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea quæ facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. sed indicta causa damnari absentem absentee consularem virum iniurium esse, cum is rei publicæ causa absit; 6 ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cognita re senatum daturum operam uti satisfiat. 7 nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quæ patrum sententia esset. 8 munera mitti legatis ex binis milibus æris censuerunt; duobus fratribus regulis hæc præcipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque. 9 hæc missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. 10 legati cum Gallis missi trans Alpis C. Lælius, M. Æmilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑