Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 5

1 Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnis non gentes modo Græciæ, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam præstando, sibi conciliabat. 2 erant autem magnæ partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Græciæ civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quæ sub dicione eius urbes essent, nullius liberæ civitatis fortunam secum mutatam vellent. 3 4 contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id et quæsitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad præmia tantæ perpetratæ rei clam interfecisse. 5 intestinis externisque præterea multis cædibus infamem nec ullo commendabilem merito præferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines regi, 6 seu fama et maiestate Macedonum regum præoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis volebant. 7 erant autem non Ætoli modo in seditionibus propter ingentem vim æris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in Perrhæbiam quoque id pervaserat malum. 8 cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. 9 qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto fænore gravatum æs alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. 10 per eundem Appium eodemque modo conpositæ in Perrhæbia res. Ætolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit. 11 cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione præteritorum discordias finirent. 12 huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑