Titus Livius, Ab urbe condita
1 forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent. 2 ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiæ modo, sed Romæ quoque post paucos dies inpleverunt; 3 quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quæ vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est. 4 itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duæ legiones civium Romanorum conscriptæ, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. 5 M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciæ eius, quantum quæque posset, militum exigere iussus. 6 simul decretum, ut Ti. Claudius prætor militibus legionis quartæ et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur; 7 M. Titinius prætor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet. 8 Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui præesset legioni, misso dilectum Romæ habuit. 9 M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliæ militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit. 10 ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quæ Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. 11 Romæ magna ex necopinato lætitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. 12 Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
