Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 5

1 huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiæ adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quæ diræ brevi ab omnibus diis exauditæ, ut sæviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. 2 perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. 3 ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. 4 et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam præbuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; 5 deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. 6 cetera in suum quæque tempus agenda differunt: in præsentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quæ iam sua sponte animum inclinasset. 7 simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composite sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatæ neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, 8 iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. 9 itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. 10 redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. 11 tur tum Perseus “quid ista prosunt?” inquit. “nequaquam tantum in externis auxiliis est præsidii, quantum periculi in fraude domestica. 12 proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu, cuius, ex quo obses Romæ fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animur animum ipsi habent. 13 omnium pæne Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.” 14 his per se ægra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑