Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 5

1 undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegæ plurimum oratio movit. 2 ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: a]ienarum alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. 3 suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid privatim M. Æmilius mandaverit, 4 meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno. 5 ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriæ ac posteritati mandetur einsdem eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicæ, alterum alienas et mandatas exercuisse. 6 his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio prætore triumphus M. Fulvio est decretus. 7 is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus collatur;ZZZ conlatum; 8 petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in ærario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, 9 num omne id aurum in ludos consumi necess necesse esset. 10 cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. 11 triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Æmilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, 12 ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem ægrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, prætulit triumphi diem. 13 triumphavit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Ætolis et de Cephallania. 14 aureæ coronæ centum duodecim pondo ante currum latæ sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, 15 Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa ænea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, 16 ad hoc catapultæ, ballistæ, tormenta omnis generis; duces aut Ætoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem. 17 multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos præfectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. militibus ex præda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑