Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 5

1 post hæc tribuni quoque plebi, qui se interrotllrnos intercessuros nrofessi professi erant. cumr cum nauca pauca in eandoem eandem sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: “si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id, quod ab nobis rogatur, processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem; 2 nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quæ tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere. 3 qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret, utrum id, 4 quod reprenderet, matronæ sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet. 5 coetum et seditionem et interdum secesionem secessionem muliebrem appellavit, quod matronæ in publico vos rogassent, ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re public publica abrogaretis. 6 verba magna, quæ rei augendæ causa conquirantur, et hæc et alia esse scio, et M. Catonern Catonem oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis. 7 nam quid tandem novi matronæ fecerunt, quod frequented frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt? 8 tuas adversus te Origines revolvam. accipe, quotient quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, none nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium 9 sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta hæc urbs esset, matronæ averterunt? iam urbe capta a Gallis aurum, quo redempta urbs est, nonne matronæ consensu omnium in publicum contulerunt? 10 proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniæ adiuverunt ærarium, et, curn cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronæ universæ ad mare profectæ sunt ad matrem Idæam accipiendam? 11 dissimiles, inquis, causæ sunt. nec mihi causas æquare propositum est; 12 nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt? 13 superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑