Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 5

1 Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturæ ad muros successit. 2 ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent. 3 et postquam nihil conceptæ temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandæ in præsentia conatu abstitit; 4 ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum cædere et parare iubet. 5 vallo et Macedones et Græci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt; 6 nam et maiores et magis ramosas arbores cædebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis sæpsissent, facilis molitio eorum valli erat. 7 nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami præbebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, 8 qua evulsa portæ instar extemplo patebat , nec in promptu erat, quod obmolirentur. 9 fomanus Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut aum cum plurimum quattuor ramorum vallos cædit, ut et suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles; 10 et ita densos offigunt inplicantque ramos, ut neque quis cuiusque palmæ stipes, neque quæ cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit; 11 et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam manum non relincunt, 12 ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, cum inter se imnexi innexi rami vinculum in vice vicem præbeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑