Titus Livius, Ab urbe condita
1 his præparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis, quæ conperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit; tribunis edicit, 2 ut, ubi prætorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones. 3 ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte — septem enim milia itineris erant — modico gradu ad castra hostium perventum est. 4 ibi Scipio partem copiarum Lælio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet. 5 singulos deinde separatim Lælium ac Masinissam deductos obtestatur, ut, quantum nox providentiæ adimat, tantum diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum, 6 quam ignem in regiis castris conspexisset. 7 neque ea res morata diu est; nam ut proximis casis iniectus ignis hæsit, extemplo proxima quæque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. 8 et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, 9 maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; 10 multi in præcipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
