Titus Livius, Ab urbe condita
1 multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt; 2 simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. 3 L. Valerius ad præsidium urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curæ aut laboris; 4 vigiliæ in urbe, stationes ante portas præsidiaque in muris disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum. 5 interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum — 6 frater idem consulis erat — longius extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. ita exclusus multis sæpe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, 7 dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto ægre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit; 8 qui cæde legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset. 9 is intentos in castra Romana Æquos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. minor cædis, 10 fuga effusior Æquorum in agro fait fuit Romano; in quos palatos prædam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna inposuerat præsidia, impetum dedit. hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere. 11 tur tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem. magnæ clades ultro citroque illis diebus et inlatæ et acceptæ. 12 difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere summas: 13 Romanorum cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos, ex prædatoribus Æquorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos cæsos; ceteram multitudinem prædam agentem, quæ inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse cæde; interfecta inde quattuor milia et exequendo subtiliter numerum ducentos ait et triginta. ut Romam reditum est, iustitium remissum est. 14 cælum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species. his avertendis terroribus in triduum feriæ indictæ, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba inplebantur. 15 cohortes inde Latinæ Hernicæque ab senatu gratiis ob inpigram militiam actis remissæ domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
