Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 5

1 principio æstatis eius, qua hæc sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Æginæ, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta — Romanæ quinque et viginti quinqueremes, regiæ quinque et triginta erant — transmiserunt. 2 et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit. 3 undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. 4 sustulerant enim animos Ætoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique 5 et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achæi quoque, quos super Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat. 6 hi omnes, suis quisque urbibus, quæ pericula terra marique portenderentur, memorantes auxilia regem orabant. 7 ne ex regno quidem ipsius tranquillæ nuntiabantur res: et Scerdilædum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Mædos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniæ incursuros. 8 Boeoti quidem et interiores Græciæ populi Thermopylarum saltum, ubi angustæ fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. 9 vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium; 10 in præsentia, quæ maxime urgebat res, peparethum Peparethum præsidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. 11 Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltastis — pelta cætræ baud haud dissimilis est — Chalcidem mittit; 12 additi quingenti Agrianum, ut omnes insulæ partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. 13 eo nuntiatum est concilium Ætolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum. 14 hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. 15 et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quæ iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Ænianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. 16 inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent; 17 ipse in Tisæo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi — speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator 18 et Attalus rex a Peparetho Nicæam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quæ ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad lævam prima urbium Euboeæ posita est. 19 ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑