Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 5

1 Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantæ caritati Hieronis; 2 verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo static statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. 3 nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, 4 ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. 5 hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbæ aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novæ, inhumana crudelitas. 6 itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga præverterent metum suppliciorum. 7 tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus baud haud magnopere audiebantur; 8 tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis, 9 cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, æqualem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. 10 index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus de se ipse baud haud cunctanter fassus conscios celabat. 11 postremo, cum omnibus intolerandis patientiæ humanæ cruciatibus laceraretur, 12 victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse — ,socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni, 13 quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenæ ceteri iuxta insontes. 14 consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciæ fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑