Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 5

1 ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, 2 nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. 3 quibus oppugnandis quia baud haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines — ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat — induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellun bellum videri posset. 4 Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsæ minores civitates stipendio inposito imperium accepere. victor exercitus opulentusque præda Carthaginem Novam in hiberna est deductus. 5 ibi large partiendo prædam stipendioque præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captæ. 6 Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. 7 ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, 8 cum se iunxissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. 9 Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. 10 equitibus præcepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur inpeditum agmen; in ripa elephantos — quadraginta autem erant — disponit. 11 Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccæorumque centum milia fuere, invicta acies, si æquo dimicaretur campo. 12 itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. 13 at ex parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen inmissa, 14 medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. 15 pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt. 16 postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. 17 et iam omnia trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑