Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 5

1 de bonis regiis, quæ reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi: 2 diripienda plebi sunt data, ut contacta regia præda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit. 3 forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul inmissi corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. 4 ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim et aliis, quæ fert temere flumen, eodem invectis factam. postea credo additas moles manuque adiutum, ut iam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. 5 direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo, quod poenæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus inposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. 6 stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenæ magis homines quam sceleris, quo poenam meriti essent: 7 illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exuli proderent. 8 consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. nudatos virgis cædunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater vultusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicæ poenæ ministerium. 9 secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, præmium indici pecunia ex ærario, libertas et civitas data. ille primum dicitur vindicta liberatus. 10 quidam vindictæ quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. post ilium illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑