Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein PalatiumPalatiuni montem appellatum. 2 ibi EuandrumEuandrunl , qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne adlatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycæum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum. 3 huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, cum Romulus vi se defendisset, RemumRernum cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes. 4 crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetus fieri; inde eoscos collecta iuvenum manu hostilem in modum prædas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. 5 iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem inmaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperireapcrire noluerat. 6 necessitas prior venit; ita metu subactus Romulo rem aperit. forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum et ipsam minime servilem indolem tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset quin Remum agnosceret. ita undique regi dolus nectitur. 7 Romulus non cum globo iuvenum—nec enim erat ad vim apertam par—sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam venire pastoribus ad regem impetum facit, et a domo Numitoris alia comparata manu adiuvat Remus. ita regem obtruncat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
