Titus Livius, Ab urbe condita
1 per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. 2 semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; præcipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. 3 contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. 4 subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunæ eventus communisque Mars belli sit; 5 adversa secundaque, quæ inscitia et temeritate ducum clades sæpe acciderint, quæ contra bona prudentia et virtus attulerit. 6 quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunæ consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam præbituri lætitiam sint ? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, præbebat; 7 tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. 8 cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. 9 duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. 10 cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphæum in Apolloniatium agro posuit castra.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
