Titus Livius, Ab urbe condita
1 ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, præda potitus ingenti est. convertit inde agmen retro, 2 unde venerat, ad Alcen, atque ear eam urbem oppugnare institit. 3 oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi præsidio urbis in arcem universi concesserunt: postremo 4 et inde præmissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde præda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. 5 regulus hie hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quæsivit ab eo, liceretne sibi ac suis vivere. 6 cum prætor victurum respondisset, quæsivit iterum, si cum Romanis militare liceret. 7 id quoque Graccho permittente, “sequar” inquit “vos adversus veteres socios meos, quoniam illos tad ad me propiunt suspicere.” secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
