Titus Livius, Ab urbe condita
1 eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achæi, Philopoemen prætor eorum capitur, ad præoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. 2 ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. 3 quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis baud haud multum afuit, quin exalimaretur, 4 septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo turn tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. 5 iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; 6 pars nuntios Messenen præmittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. 7 primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides; 8 et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videtur. 9 ægre sunimoventes submoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. æque conferta turba iter reliquum clauserat; 10 et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viæ erat, compleverunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant. 11 magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia præsentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinæ maiestatis collatæ præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, 12 deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente prætore Dinocrate esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
