Titus Livius, Ab urbe condita
1 iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo æquiore potuerim dimicare. cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem. 2 quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas æquone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnavit? 3 quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio. 4 si degenerem et emollitum amoenitate Asiæ, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantæ victoriæ triumphum negatis? 5 cæca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac præmia earum. 6 mihi quæso ita ignoscatis, patres couscripti, conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. 7 an etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et præstare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, 8 ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? 9 in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, hærent; 10 quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duæ simul acies primi et novissimi agminis hærentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, 11 plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meæ totus exercitus sit, non credunt? 12 si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen proconsul triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est; 13 quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
