Titus Livius, Ab urbe condita
1 Ætoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpæ seu errori veniam supplices peterent, 2 orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, 3 vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, 4 iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romaanus Romanus socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt. 5 conclamatum deinde prope ab universo senatu est totos adhuc Antiochi Ætolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. 6 illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiæ atque Athamaniæ bellum inferebant. 7 senatus consultum in M’. Acilii sententiam, qui Antiochum Ætolosque devicerat, factum est, ut Ætoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. 8 A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Ætolis, nisi permissu imperatoris, qui ear eam provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Ætoli.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
