Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 49

1 ad ea Quinctius, coram quibus magis, quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse: 2 Achæos enim probe scire Ætolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere: 3 itaque parvi Achæorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. 4 quod si quis antea ignorasset, quæ res Antiochum et Ætolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, 5 “dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quæ modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. 6 est autem res simillima cenæ Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, 7 homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinæ carnis ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias regis, quæ paulo ante iactatæ sint, posse: 8 varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymæos, Suros omlis omnis esse, baud haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus. 9 “et utinam subicere vestris oculis, Achæi, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Ætolorum nunc Chalcidem; 10 videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Ætolis, 11 quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias fænore in stipendium quærentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Ætoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Ætolis et Ætoli regiæ vanitati: 12 quo minus vos decipi debetis, sed expertæ lpotius potius spectatæque Romanorum fidei credere. 13 nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate præmium victoris eritis.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑