Titus Livius, Ab urbe condita
1 et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse, 2 et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Ætolos missos, consiliaque inita inpellendæ ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; baud haud quieturum eum, antequam bellum toto orbe terrarum concisset; 3 id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent jiihil nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse: 4 Carthaginienses responderunt, quidquid æcum censuissent Romani, facturos esse. 5 Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat. 6 ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit. 7 Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello; 8 sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Ætolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
