Titus Livius, Ab urbe condita
1 huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est præsentis gratia prætoris absentis consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decrevertnt. decreverunt. 2 triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius prætor et in ærarium tulit trecenta viginti milia æris, argenti centum milia mille quingentos. 3 neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia prælata neque milites secuti. omnia præter victoriam penes consulem esse apparebat. 4 ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti. 5 et de agris militum eius decretuml, decretum, ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; eum agrum decemviri adsignarent. 6 triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatæ vires eius coloniæ erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. f. Scipio. hi colonos Venusiam adscripserunt. 7 eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur cæsa, signa militaria capta octo et septuaginta. 8 C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id, quod animis præceperant, questus est, non expectatum se ab senatu, 9 neque disceptandi cum prætore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius 10 nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum, quim qui bello interfuissent, verba audiret. 11 maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem filisse, fuisse, quem percunctari posset senatus, quid veri prætor vanive adferret? 12 comitiis ,deinde deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. prætores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Bæbius Tamphilus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
