Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum obsides civitatium Hispaniæ vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. 2 æque et alia inter auctores discrepant. præsidium Punicum alius decem, alius septem, alius baud haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. 3 scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Græcum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit. 4 plerique Lælium præfuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; 5 Arinen præfuisse Punico præsidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. 6 non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactæ pecuniæ convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt. 7 ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum animuum animum habere iussit: 8 venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. 9 deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret 10 si quarum forte civitatium legati aderant, eis præsentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quæstori attribuit. inter hæc e media turba obsidum mulier magno natu, 11 Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. 12 cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: “haud magni ista facimus” inquit; “quid enim huic fortunæ non satis est? alia me cura ætatem harum intuentem — nam ipsa iam extra periculum iniuriæ muliebris sum — stimulat.” 13 et ætate et forma florentes circa eam Indibilis filiæ erant aliæque nobilitate pari, quæ omnes eam pro parente colebant. 14 tum Scipio “meæ populique Romani disciplinæ causa facerem” inquit, “ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur; 15 nunc ut id curem inpensius, vestra quoque virtues uirtus dignitasque facit, quæ ne in malis quidem oblitæ decoris matronalis estis.” 16 spectatæ deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique baud haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
