Titus Livius, Ab urbe condita
1 ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum, 2 ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quæ in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. 3 utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriæ per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. 4 quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide præbita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento ærario, ut quondam, alerentur. 5 cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. 6 inter hæc trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, 7 cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal præerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, 8 ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. 9 itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis. 10 tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant, 11 Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. 12 Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quæ maxime omnium belli avida, modo præda aut merces esset, et tum iuventute abundante. 13 iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium cæsa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. 14 tum vero omnes prope Hispaniæ populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea æstate in Hispania quam in Italia res gestæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
