Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 49

1 parte altera pugnæ Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, 2 tamen et occurrit sæpe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires deficiebant. 3 tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt “ Quam quam mallem, vinctos mihi traderet.” equitum pedestre proelium, 4 quale iam baud haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. 5 pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos. inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. 6 Cn. Lentulus tribunus militum cum prætervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, 7 “L. Æmili,” inquit “quem unum insontem culpæ cladis hodiernæ dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. 8 ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.” ad ea consul: 9 “tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum temrpus tempus e manibus hostium evadendi absumas. 10 abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam victor hostis advenit, præsidiis firment; privatin priuatim Q. Fabio, L. Æmilium præceptorum eius memorerm memorem et vixisse adhuc et mori. 11 me in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus iterum e consulatue sim aut accusator collegæ existam, ut alieno crilatu sim aut accusator collegæ existam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.” 12 hæc eos agentis prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes, quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus. tum undique effuse fugiunt. 13 septem milia hominum in minora castra decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas; — perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt. 14 consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiamn Uenusiam perfugit. 15 quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium sociorumque pars cæsi dicuntur; in his ambo consulum quæstores, 16 L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam prætoriique et ædilicii — inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat — 17 , octoginta præterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. 18 capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑