Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiæ imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestæ. 2 viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiæ a Carthaginiensibus missæ; novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit æstus. 3 ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. 4 cognitum ex captivis præter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; 5 Lilybæi occupandi præcipuam curam esse; credere eadem tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad Ægatis Ægates insulas deiectam. 6 hæc, sicut audita erant, rex M. Æmilio prætori, cuius Sicilia provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybæum firmo teneret præsidio. 7 extemplo et circa civitates a prætore missi legati tribunique, qui suos ad curam custodiæ intenderent, et ante omnia Lilybæum teneri apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, 8 ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, missi. 9 itaque, quamquam de industria ita moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant: 10 extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus erant. 11 et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. 12 ubi inluxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnæ esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent. 13 nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
