Titus Livius, Ab urbe condita
1 turbatores vulgi erant Sp. Mæcilius quartur quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. 2 ei cum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnæque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunæ — 3 nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset præterquam plebs habebat — 4 , atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant, 5 cum Ap. Claudius, nepos eius, qui decemvir legibus scribendis fuerat, 6 minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendæ tribuniciæ potestatis per collegarum intercessionem. 7 facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. 8 pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendæ rei gratiam omnem ad plebem præoccupasse nec locum in ea relictum sibi, 9 hand haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universe ordini, tum primoribus se patrum concilient. 10 adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent. misso senatu prensantur ab principibus tribuni. 11 suadendo, monendo pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore sex ad intercessionem comparavere. 12 posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Mæcilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, 13 eæ orationes a primoribus patrum habitæ sunt, ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam præterquam in tribunicio auxilio. in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere. 14 præclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum inprobis collegis. 15 fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiæ tribuni appellarentur. tum silentio facto ii, qui præparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendæ rei publicæ esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiæ intercessoribus ab senate actæ. 16 latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
