Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc, quæ augendæ amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, iox mox etiam in perniciem adulescenti verterunt. Lacedæmonii deinde introducti sunt. 2 multæ et parvæ disceptationes iactabantur: sed quæ maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achæi damnaverant, necne; 3 inique an iure occidissent, quos occiderant, vertebatur et utrum manerent in Achaico concilio Lacedæmonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset. 4 restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedæmonein Lacedæmonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedæmoniis et Achæis. Legatus legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, 5 iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. 6 cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohærerent rebus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
