Titus Livius, Ab urbe condita
1 quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis. 2 at enim sunt quidem ista vera; sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. 3 equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Græcia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque, 4 quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curæ vestræ censetis esse, ut pacem terra marique habeant. 5 an, nisi præsidia deduxisset Antiochus, quæ quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quæ dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset? 6 sed quid ego hæc ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? 7 te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperil imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegæ maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, 8 videritis in acie eos, in cornu utroque — id enim roboris esse videbatur — locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retnleritis. retuleritis. 9 atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat. sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque, qui intra præsidia eius fuissent; 10 ex quibus præter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt. 11 in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperil imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, 12 temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tur tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.” 13 “ Nunc, nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causæ meæ, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, 14 pravo consilio rem gesserunt; sed ego in ea civitate, quæ ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniæ subicit ea, quæ dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 15 “quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,” si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, 16 quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
