Titus Livius, Ab urbe condita
1 M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romæ fuisse et pæne pro certo habitum, 2 recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. 3 Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse. 4 ob hæc Ætolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniarn Macedoniam et in Dardanos et in Thræciam ad conducenda mercede auxilia profectos. 5 hæc qui nuntiarent Romar, Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio proprætore ex Ætolia missos esse. 6 subtexit deinde fabulæ huic legatos Ætolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse; 7 Ætolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana prætermissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
