Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Achaia legatis Antiochi Ætolorumque coram T. Quinctio Ægii datum est concilium. 2 Antiochi legatus prior quam Ætoli est auditus. 3 is, ut plerique, quos opes regiæ alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentis et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientis equo certius figentes. 4 his equestribus copiis quamquam vel totius Europæ exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplicis copias peditum, 5 et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymæosque et Cadusios appellans. 6 navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Græcia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullæ umquam nec arte nec virtute navali æquassent. 7 iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiæ. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniæ tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiæ totius partisque Europæ rege. 8 eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Græciam veniat, nihil postulare ab Achæis, in quo fides eorum adversus Romanos, 9 priores socios atque amicos, lædatur: non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent; bello se non interponant. 10 idem ferme et Ætolorum legatus Archidamus petit, ut, quæ facillima et tutissima esset, quietem præstarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. 11 provectus deinde est intemperantia linguæ in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, 12 ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Ætolorum partam sed etiam salutemr, salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. 13 quo enim illum nimquam umquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
