Titus Livius, Ab urbe condita
1 Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvæ paludesque passæ sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse. 2 eodem hoc anno T. Quinctius Elatiæ, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis, quæ aut ipsius Philippi aut præfectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suæ factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent. 3 veris initio Corinthum conventu edicto venit. ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, 4 orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Græcorum gente et imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis. 5 omnia cum approbatione ingenti sunt audita, præterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti Græciam videbatur, tyrannum reliquisse non suæ solum patriæ gravem, 6 sed omnibus circa civitatibus metuendum, hærentem visceribus nobilissimæ civitatis. nec ignarus huius habitus animorum Quinctius,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
