Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum equi, quo in loco iusserat, præsto fuissent, nocte Byzacium — ita regionem quandam agri vocant — transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit. 2 ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa Hannibal excessit, sæpius patriæ quam suum eventum miseratus. 3 eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. 4 veritus tamen, ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinæ visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum — 5 media æstas forte erat — cenantibus in litore fieret. 6 quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratæ eius diei epulæ sunt; multoque vino in serum noctis convivium productum. 7 Hannibal, cum primum fallendi eos, qui in portu erant, tempus habuit, navem solvit. 8 ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulæ surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt. 9 Carthagine et multitudinis adsuetæ domum gannibalis Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum ædium est factus. 10 ut non comparere eum vulgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quærentium; 11 et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum, idque magis vulgo fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinæ eum tandem allatum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
