Titus Livius, Ab urbe condita
1 apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et cratia. gratia. 2 maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi; 3 id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares præcipue expectandum fuisse consulem censebant; 4 potuisse enlin enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita, ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod prætor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem expectaret; 5 ubi coram disceptantis consulem et prætorem audissent, verius de causa existimaturos esse. 6 magna pars senatus nihil præter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere. 7 ex duabus colonies, coloniis, quæ velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositæ fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem prætori faciendum fuisse? 8 nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum prætori dederit — potuisse enim, sicut non prætoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto, ne per prætorem sed per consulem gereretur , 9 aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset. 10 non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum, non quia velis, sed quia hostis cogat. 11 pugnam ipsam eventumque pugnæ spectari debere. fusos cæsosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniæ captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. 12 non homines tantum ea victoria lætatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio prætore gesta esset. data fato etiam quodam Furiæ genti Gallica bella.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
