Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 48

1 Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem. 2 itaque se baud haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 3 “proinde quiesse erit melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad prendendum mancipium!” cum hæc intonuisset plenus iræ, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque præda iniuriæ puella stabat. 4 turn tum Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit, “quæso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, æquiore hinc animo discedam.” 5 data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinæ ad tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto “hoc te uno quo possum” ait “modo, filia, in libertatem vindico.” pectus deinde puellæ transfigit respectansque ad tribunal “te” inquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.” 6 clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. 7 Icilius Numitoriusque exangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellæ infelicem formam, necessitatem patris deplorant. sequentes clamitant matronæ: 8 eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiæ præmia esse?, cetera, quæ in tali re muliebris dolor, quo est mæstior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. 9 virorum et maxime Icili vox tota tribuniciæ potestatis ac provocationis ad populum ereptæ publicarumque indignationum erat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑