Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 48

1 eo die Scipio, C. Lælio cum sociis navalibus urbem custodire iusso, 2 ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis, qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. 3 postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimæ omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africæ atque Hispaniæ opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia superessent. 4 militum deinde virtutem conlaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque. 5 itaque quamquam omnibus omnia deberet, præcipuum muralis coronæ decus eius esse, qui primus murum ascendisset; profiteretur, qui se dignum eo duceret dono. 6 duo professi sunt, Q. Tiberilius Trebellius centurio legionis quartæ et Sex. Digitius sociju socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebanit contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. 7 sociis C. Lælius præfectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. 8 ea contentio cumr cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset, 9 C. Lælio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit. 10 cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantæ dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Lælius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit 11 eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. 12 stare hine hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quæ velint, quam quæ sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. 13 hæc se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Lælio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Tiberilium Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. 14 tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit; ante omnis C. Lælium præfectum classis et omni genere laudis sibimet ipse æquavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑