Titus Livius, Ab urbe condita
1 igitur non patrum magis quam plebis studiis Cæso Fabius cum T. Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiæ spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. 2 itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariæ legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum plebi quam maxime æqualiter darent: verum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit. 3 aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Cæsonis ingenium. nullæ deinde urbanæ factiones fuere. vexabantur incursionibus Æquorum Latini. 4 eo cum exercitu Cæso missus in ipsorum Æquorum agrum depopulandumdepopuiandum transit. Æqui se in oppida receperunt murisque se tenebant. eo nulla pugna memorabilis fuit. 5 at a Veiente hoste clades accepta temeritate alte. rius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio venisset. ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii venerat. 6 legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete quietem bello in vicem eludentes. ita neque omitti tota res nec perfici poterat. et alia bella aut præsentia instabant, ut ab Æquis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximæ cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. 7 sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis sæpius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat. 8 tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: adsiduo magis quam magno præsidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. vos alia bella curate, Fabios hostes Veientibus date. auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore. 9 nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo est: res publica et milite illic et pecunia vacet. 10 gratiæ ingentes actæ. Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiæ senatus consultum exspectantes steterant, domum redit. iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde discedunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
