Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius proprætores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccæos per Lusitaniam iret Albinus, Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiæ penetraret. 2 Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise adgressus. acceptis deinde obsidibus præsidioque imposito castella oppugnare, deinde agros urere, done ad prævalidam aliam urbem — Certimam appellant Celtiberi — pervenit. 3 ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquæ simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. 4 petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tur tum separatim cos eos ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. 5 meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a prætore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. 6 tur tum maximus natu ex iis “missi sumus” inquit “a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.” 7 ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. 8 tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. 9 ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessæ urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. 10 nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine — nam militare iussi sunt — , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
