Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in præsentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset — reverti Demetriadem placuit. 2 ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Ætolis rex, quid deinde fieret. placuit Boeotos Achæos Amynandrum regem Athamanum temptare. 3 Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachyllæ Brachylli morte, et cuæ quæ secuta ear eam fuerant, censebant; 4 Achæorum Philopoemenem principem æmulatione gloriæ in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant. 5 Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cniusdam cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandnnn Alexandrum et filiæ Apamam nomina inposuerat; 6 quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. 7 hunc forte ingenio vanum Ætoli et Antiochus inpulerant in spem Macedoniæ regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset. 8 et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
