Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 31, cap. 47

1 iam autumnale æquinoctium instabat; et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus nautis. itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piræum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. 2 Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Agesimbroto et Rhodiis domum remissis. 3 hæc ea æstate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta. 4 consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus prætorem, quod absente se rem gessisset. 5 misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostiulm hostium legiones induxit populandoque cum præda maiore quam gloria bellum gessit. 6 L. Furius, simul quod in Etruria nihi) nihil erat rei, quod gereret, simul Gallico triumpho imminens, quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus est, Romam inopinato cum venisset, 7 senatum in æde Bellonæ habuit expositisque rebus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret, petit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑