Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnæ attulit quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quæ ante non viderat, et strigosiores equos; multitudo multitude quoque maior solita visa est. 2 suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad fiumen flumen unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent; 3 simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. 4 ea cum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livi, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. 5 illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit quod semel in prætoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse. duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. 6 minime id quod erat suspicari poterat, tantæ rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret; 7 profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere vereri ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quæ in Hispania esset. 8 interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere, interceptisque iis consulem ad sese opprimendum adcelerasse adeelerasse . his anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima dato signo ut taciti vasa colligerent, signa ferri iussit. 9 in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum fiumen flumen tranavit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. 10 Hasdrubal , dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus. 11 sed cum quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
