Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. 2 præsidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. 3 pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portæ occupassent, ne peti superne ac volnerari possent, 4 cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri percunctantibus Romanis, 5 quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum, aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africæ facerent; 6 Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. 7 initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo prætor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt. 8 Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil præterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur præsidium, ad consulem transtulerunt signa. 9 Carthaginiensibus portæ patefactæ emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. 10 ita Arpi sine clade — ullius præterquam unius veteris proditoris, novi perfugæ, restituti ad Romanos. 11 Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persæpe res publica usa est. 12 cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem prædandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quæ super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent, dixerunt: 13 conloqui sese cum prætore velle. Cn. Fulvius castris præerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quæ postularent, audivit — nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur — , in fidem omnes accepti. 14 et ab altero prætore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. amplius septem milia hominum capta et æris argentique signati aliquantur. — 15 Romæ foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit; solo æquata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Æquimælio lugarioque Iugarioque vico inde et templis Fortunæ ac matris Matutæ. 16 et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
