Titus Livius, Ab urbe condita
1 clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna leuibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque læuum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnæ; 2 frontibus enim aduersis concurrendum erat, quia nullo circa ad euagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. 3 in derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis uir uirum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga uertunt. 4 sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et uiribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; 5 tandem Romani, diu ac sæpe conisi, æqua fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum ualidum, a cetera prominentem acie. 6 impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per præceps pauore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum peruenerunt, 7 qui utrimque reductis alis constiterant †media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie†. qui cuneus ut pulsus æquauit frontem primum, dein cedendo etiam in sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas; 8 mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. 9 hinc Romani, defuncti nequiquam de proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, et 10 aduersus Afros integram pugnam ineunt, non tantum in eo iniquam quod inclusi aduersus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac uegetis pugnabant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
