Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 47

1 hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. 2 itaque proxima nocte iussis militibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. 3 prius Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. 4 Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. 5 ea peritis amnis eius uix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tantam uim fluminis superasse ueri simile est—ut iam Hispanos omnes inflati trauexerint utres—, et multorum dierum circuitu Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis traduci posset. 6 potiores apud me auctores sunt qui biduo uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea cum Magone equites <et> Hispanorum expeditos præmissos. 7 dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. 8 Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communiuit et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnæ fecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑