Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 47

1 tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse. iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent: 2 non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet. 3 “si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est, quod istic cum ignavia est scelus. 4 quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est; di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. 5 aut si ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium iuvenem conspici sinis? facesse hinc Tarquinios aut Corinthum, devolvere retro ad stirpem, 6 fratris similior quam patris.” his aliisque increpando iuvenem instigat nec conquiescere ipsa potest, si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. 7 his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tur tum regis criminibus omnibus locis crescere. 8 postremo, ut iam agendæ rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro curia sedens patres in curiam per præconem ad regem Tarquinium citari iussit. convenere extemplo, 9 alii iam ante ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et iam de Servio actum rati. 10 ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, irlto, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. 11 ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; 12 omnia onera, quæ communia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis; instituisse census, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑